Iterumque ait Dominus ad Moysen. Numera Levitas a trigesimo anno, usque ad quinquagesimum ut serviant mihi in duobus: hi in tabernaculo portando et collocando, senes emeriti in servando. Et cum numerati essent, inventi sunt octo millia quingenti et octoginta. Septuaginta tamen dicunt a vicesimo quinto anno, quem numerum annorum in ordinatione sacerdotum, et nos observamus. Isti deferebant tabernaculum in hunc modum. Quia non licebat ea, quae erant ultra velum nuda videri, ideo primo intrabant sacerdotes, et involvebant arcam, propitiatorium, et cherubin prius vero velum quod ante pendebat, et post pallium hyacinthinum, et candelabrum aureum, altare, et mensam cum utensilibus suis, palliis involvebant. Tunc intrantes Caathitae, propriis humeris omnia haec involuta deferebant. Similiter, et altare holocausti cum ustensilibus suis, ut quibusdam videtur. Gersonitae, ut breviter dicamus, deponentes tectum tabernaculi, mollia ferebant in curribus, scilicet cortinas, saga, pelles rubricatas, et hyacinthinas, tentorium, quod erat ante tabernaculum, cortinas quoque atrii, et funes, et vasa ministerii, quae ad altare aeneum pertinebant. De altari holocausti tacet liber a quo ferebatur. Potest tamen dici, quia vasa ejus ferebant Gersonitae, ut in libro habetur. Ipsum altare Caathitae propriis humeris ferebant. Meraritae vero, ut breviter dicamus, omnia tabernaculi, et atrii, quae dura erant, tabulas, bases, vectes, columnas, paxillos, et ea ferebant curribus. Emeriti Levitae non serviebant sic in opere, sed posito tabernaculo, sedebant custodes